라틴어 문장 검색

Sed quemadmodum Neptuno plus debere se iudicat ex is, qui eadem tranquillitate usi sunt, qui plura et pretiosiora illo mari vexit, animosius a mercatore quam a vectore solvitur votum, et ex ipsis mercatoribus effusius gratus est, qui odores ac purpuras et auro pensanda portabat quam qui vilissima quaeque et saburrae loco futura congesserat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 5:3)
"Est locus, irrigua qua rupe, Garunna, rotate, et tu qui simili festinus in aequora lapsu exis curvata, Durani muscose, saburra, iam pigrescentes sensim confunditis amnes."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem56)
ne te pondere plus premam saburrae, his in versibus ancoram levato.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum36)
se in animo habuisse tota classe Ephesum petere et onerarias ducere multa saburra gravatas, atque eas in faucibus portus supprimere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 160:1)
Orchestra inter grados imos quod diametron habuerit, eius sexta pars sumatur, et in cornibus utrimque ad eius mensurae perpendiculum inferiores sedes praecidantur, et qua praecisio fuerit, ibi constituantur itinerum supercilia;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장14)
namque vehemens spiritus in aquae ductione solet nasci, ita ut etiam saxa perrumpat, nisi primum leniter et parce a capite aqua inmittatur et in geniculis aut versuris alligationibus aut pondere saburra contineatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장41)
Ita quantum ab aqua phellos sublevatur, tantum saburrae pondus infra deducens versat axem, axis autem tympanum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장38)
ideo, quod antiqui fabri quodam in loco aedificantes, cum ita ab interioribus parietibus ad extremas partes tigna prominentia habuissent conlocata, inter tigna struxerunt supraque coronas et fastigia venustiore specie fabrilibus operibus ornaverunt, tum proiecturas tignorum, quantum eminebant, ad lineam et perpendiculum parietum praesecuerunt, quae species cum invenusta is visa esset, tabellas ita formatas, uti nunc fiunt triglyphi, contra tignorum praecisiones in fronte fixerunt et eas cera caerulea depinxerunt, ut praecisiones tignorum tectae non offenderent visum:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장11)
Iuba certior factus a Saburra de nocturno proelio II milia Hispanorum et Gallorum equitum, quos suae custodiae causa circum se habere consuerat, et peditum eam partem, cui maxime confidebat, Saburrae submisit;
(카이사르, 내란기, 2권 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION